monumenta.ch > Seneca Maior > 5 > sectio 29 > csg457.3 > sectio 22 > 15
Augustinus, Retractationes, 1, XIV. De Utilitate credendi, ad Honoratum liber unus. <<<     >>> XVI. Acta contra Fortunatum Manichaeum, liber unus.

CAPUT XV. Contra Manichaeos, de Duabus Animabus liber unus. SHOW APPARATUS

1 Post hunc librum scripsi adhuc presbyter contra Manichaeos de Duabus Animabus, quarum dicunt unam partem Dei esse, alteram de gente tenebrarum, quam non condiderit Deus, et quae sit Deo coaeterna; et has ambas animas, unam bonam, alteram malam, in uno homine esse delirant: istam scilicet malam, propriam carnis esse dicentes, quam carnem etiam dicunt gentis esse tenebrarum; illam vero bonam, ex adventitia Dei parte, quae cum tenebrarum gente conflixerit, atque utramque miscuerit: et omnia quidem bona hominis illi bonae animae; omnia vero mala illi malae animae tribuunt. In hoc libro illud quod dixi, Nullam esse qualemcumque vitam, quae non eo ipso quo vita est, et in quantum omnino vita est, aa summum vitae fontem principiumque pertineat, ita dixi, ut tanquam creatura ad Creatorem pertinere intelligatur, non autem de illo esse tanquam pars eius existimetur.
2 Item quod dixi, nusquam scilicet, nisi in voluntate esse peccatum, possunt Pelagiani pro se dictum putare, propter parvulos, quos ideo negant habere peccatum quod eis in Baptismate remittatur, quia nondum arbitrio voluntatis utuntur. Quasi vero peccatum quod eos ex Adam dicimus originaliter trahere, id est reatu eius implicatos, et ob hoc poenae obnoxios detineri, usquam esse potuit nisi in voluntate, qua voluntate commissum est, quando divini praecepti est facta transgressio. Potest etiam putari falsa esse ista sententia qua diximus, Nusquam nisi in voluntate esse peccatum, quia dixit Apostolus: Si autem quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Hoc enim peccatum usque adeo non est in voluntate, ut dicat: Quod nolo, hoc facio. Quomodo ergo nusquam est nisi in voluntate peccatum? Sed hoc peccatum de quo sic est locutus Apostolus, ideo peccatum vocatur, quia peccato factum est, et poena peccati est; quandoquidem hoc de concupiscentia carnis dicitur, quod aperit in consequentibus dicens: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum: velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum, non. Perfectio quippe boni est, ut nec ipsa concupiscentia peccati sit in homine, cui quidem quando bene vivitur, non consentit voluntas: verumtamen non perficit bonum, quia inest adhuc concupiscentia cui repugnat voluntas; cuius concupiscentiae reatus in Baptismate solvitur, sed infirmitas manet, cui donec sanetur, omnis fidelis qui bene proficit, studiosissime reluctatur. Peccatum autem quod nusquam est nisi in voluntate, illud praecipue intelligendum est, quod iusta damnatio consecuta est. Hoc enim per unum hominem introivit in mundum: quanquam et hoc peccatum quo consentitur peccati concupiscentiae, non nisi voluntate committitur. Propter hoc et alio loco dixi: Non igitur nisi voluntate peccatur.
3 Itemque alio loco ipsam voluntatem definivi dicens: Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum vel adipiscendum. Quod propterea dictum est, ut hac definitione volens a nolente discerneretur, et sic ad illos referretur intentio, qui primi in paradiso fuerunt humano generi origo mali, nullo cogente peccando, hoc est libera voluntate peccando, quia et scientes contra praeceptum fecerunt, et ille tentator suasit ut hoc fieret, non coegit. Nam et qui nesciens peccavit, non incongruenter nolens peccasse dici potest, quamvis et ipse quod nesciens fecit, volens tamen fecit; ita nec ipsius esse potuit sine voluntate peccatum. Quae voluntas utique sicut definita est, animi motus fuit, nullo cogente, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum. Quod enim si noluisset, non fecisset, non coactus est facere. Quia voluit ergo fecit, etiamsi non quia voluit peccavit, nesciens peccatum esse quod fecit: ita nec tale peccatum sine voluntate esse potuit, sed voluntate facti, non voluntate peccati, quod tamen factum peccatum fuit; hoc enim factum est quod fieri non debuit. Quisquis autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere, nec tamen facit, utique volens peccat; quoniam qui potest resistere, non cogitur cedere. Qui vero cogenti cupiditati bona voluntate resistere non potest, et ideo facit contra praecepta iustitiae, iam hoc ita peccatum est, ut sit etiam poena peccati. Quapropter peccatum sine voluntate esse non posse verissimum est.
4 Itemque definitio peccati qua diximus, Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere, propterea vera est, quia id definitum est quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. Nam quando tale est ut idem sit et poena peccati, quantum est quod valet voluntas sub dominante cupiditate, nisi forte, si pia est, ut oret auxilium? In tantum enim libera est, in quantum liberata est, et in tantum appellatur voluntas. Alioquin tota cupiditas, quam voluntas proprie nuncupanda est: quae non est, sicut Manichaei desipiunt, alienae naturae additamentum, sed nostrae vitium a quo non sanatur nisi gratia Salvatoris. Quod si quisquam dicit, etiam ipsam cupiditatem nihil aliud esse quam voluntatem, sed vitiosam peccatoque servientem; non resistendum est, nec de verbis, cum res constet, controversia facienda. Etiam sic enim ostenditur sine voluntate nullum esse peccatum sive in opere, sive in origine.
5 Rursus in eo quod dixi, Iam quaerere coeperam, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam voluntatem. Si enim non habebat, sine peccato atque innocens erat, et ideo nullo modo malum. Cur igitur, inquiunt, peccatum dicitis parvulorum, quorum voluntatem non tenetis ream? Respondetur, non eos proprietate voluntatis, sed origine reos teneri. Omnis enim homo terrenus quid est origine, nisi Adam? Porro autem Adam habebat utique voluntatem, qua voluntate cum peccasset, peccatum per eum intravit in mundum.
6 Itemque in eo quod dixi, Natura esse malae animae nullo modo queunt, si quaeritur quomodo accipiamus quod ait Apostolus: Fuimus et nosnatura filii irae, sicut et caeteri; respondemus, naturam in his verbis meis me intelligi voluisse illam, quae proprie natura dicitur, in qua sine vitio creati sumus. Nam ista propter originem natura appellatur: quae origo utique habet vitium, quod est contra naturam. Et iterum in eo quod dictum est, Peccati reum teneri quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis et insaniae est, Cur ergo, inquiunt, parvuli tenentur rei? Respondetur, quia ex eius origine tenentur, qui non fecit quod facere potuit, divinum scilicet servare mandatum. Quod autem dixi, Illae animae quidquid faciunt, si natura non voluntate faciunt, id est, si libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent, si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus : propterea non perturbat de parvulis quaestio, quia ex illius origine rei tenentur, qui voluntate peccavit, quando libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi non carebat, eique ab opere malo abstinendi summa potestas erat. Quod Manichaei de tenebrarum gente non dicunt, quam fabulosissime inducunt, eamque naturam semper malam, nunquam bonam fuisse contendunt.
7 Illud autem quaeri potest quomodo dixerim, Etiam si sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis, non peccato, sed natura deditae, nosque, quanquam sint inferiores, aliqua tamen interiore vicinitate contingunt; non illas ideo malas haberi oportere, quia nos cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus; quandoquidem de illis hoc dixi, de quibus superius loqui coeperam dicens: Quanquam etiamsi eisdem concedatur inferiore alio genere animarum nos illici ad turpia; non inde conficiunt aut illas natura malas esse, aut istas summum bonum. De his enim disputationem usque ad hunc locum perduxi, ubi dixi: Etiamsi sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis, non peccato, sed natura deditae, etc. Quaeri ergo potest, cur, dixerim quod interim incertum est, cum prorsus dubitare non debuerim, non esse tales animas. Sed hoc ideo dixi, quia expertus sum qui dicerent diabolum et angelos eius bonos esse in genere suo, et in ea natura in qua eos creavit Deus ordine proprio tales quales sunt: sed nobis malum esse, si illiciamur et seducamur ab eis; si autem caveamus eos atque vincamus, decorum atque gloriosum. Et hoc qui dicunt, videntur sibi ut id probent, de Scripturis adhibere idonea testimonia; vel illud quod scriptum est in libro Iob (XL, 14), cum diabolus describeretur, Hoc est initium figmenti Domini quod fecit ad illudendum ab Angelis suis; vel illud, Draco hic quem finxisti ad illudendum ei. Quam quaestionem, quae non adversus Manichaeos qui hoc non sentiunt, sed adversus alios qui hoc sentiunt suscipienda esset atque solvenda, pertractare atque enodare tunc nolui, ne librum multo quam vellem facerem longiorem: cum viderem etiam si hoc concederetur, tamen debere Manichaeos ac iam posse convinci, introducentes insanissimo errore, naturam mali aeterno bono coaeternam. Ideo ergo dixi, quod interim incertum est, non quod ego inde dubitarem, sed quod inter me et illos, quos ita sapere inveneram, nondum esset ista quaestio dissoluta; quam tamen in aliis longe posterioribus libris meis de Genesi ad litteram, secundum Scripturas sanctas quanta potui manifestatione dissolvi.
8 Alio loco, Propterea, inquam, corporea diligendo peccamus, quia spiritualia diligere et iustitia iubemur, et natura possumus, et tunc in nostro genere optimi et beatissimi sumus. Ubi quaeri potest cur, natura, et non, Gratia possumus, dixerim. Sed contra Manichaeos de natura quaestio versabatur. Et utique id agit gratia, ut sanata natura quod vitiata non potest, possit per eum qui venit quaerere et salvum facere quod perierat. Quam tamen gratiam etiam tunc recolens oravi pro familiarissimis meis qui mortifero illo adhuc tenebantur errore, et dixi: Deus magne, Deus omnipotens, Deus summae bonitatis, quem inviolabilem et incorruptibilem credi atque intelligi fas est, Trina Unitas, quam catholica Ecclesia colit, supplex oro, expertus in me misericordiam tuam, ne homines cum quibus mihi a pueritia in omni convictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas. Sic utique orans, iam fide retinebam, non solum conversos ad Deum gratia eius adiuvari, ut proficiant ac perficiantur, ubi adhuc dici potest, pro merito conversionis illorum istam dari gratiam; verum etiam ut convertantur ad Deum, ad ipsam Dei gratiam pertinere: quandoquidem pro eis oravi qui erant ab illo nimis aversi, atque ut ad illam converterentur oravi. Hic liber sic incipit: Opitulante Dei misericordia.

bnf17349.154

Augustinus, Retractationes, 1, XIV. De Utilitate credendi, ad Honoratum liber unus. <<<     >>> XVI. Acta contra Fortunatum Manichaeum, liber unus.
monumenta.ch > Seneca Maior > 5 > sectio 29 > csg457.3 > sectio 22 > 15